ch. 31
5.31.1
eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus
consularia comitia haberentur.
5.31.2creati consules L. Ualerius
Potitus M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen.
hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator
uouerat Ueienti bello.
5.31.3eodem anno aedes Iunonis reginae
ab eodem dictatore eodemque bello uota dedicatur, celebratamque
dedicationem ingenti matronarum studio tradunt.
5.31.4bellum haud memorabile in Algido cum Aequis gestum est,
fusis hostibus prius paene quam manus consererent. Ualerio
quod perseuerantior cedentes <insequi> [in fuga] fuit, triumphus,
Manlio ut ouans ingrederetur urbem decretum est.
5.31.5eodem anno nouum bellum cum Uolsiniensibus exortum;
quo propter famem pestilentiamque in agro Romano ex
siccitate caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequiuit.
ob quae Uolsinienses Sappinatibus adiunctis superbia inflati
ultro agros Romanos incursauere; bellum inde duobus populis
indictum.
5.31.6C. Iulius censor decessit; in eius locum
M. Cornelius suffectus;—quae res postea religioni fuit quia
eo lustro Roma est capta;
5.31.7nec deinde unquam in demortui
locum censor sufficitur;—consulibusque morbo implicitis,
placuit per interregnum renouari auspicia.
5.31.8itaque cum ex
senatus consulto consules magistratu se abdicassent, interrex
creatur M. Furius Camillus, qui P. Cornelium Scipionem, is
deinde L. Ualerium Potitum interregem prodidit.
5.31.9ab eo
creati sex tribuni militum consulari potestate ut etiamsi cui
eorum incommoda ualetudo fuisset, copia magistratuum rei
publicae esset.