5.30.6ne exsulem, extorrem populum Romanum
ab solo patrio ac dis penatibus in hostium urbem
agerent, eoque rem adducerent ut melius fuerit non capi
Ueios, ne Roma desereretur.
5.30.7quia non ui agebant sed
precibus, et inter preces multa deorum mentio erat, religiosum
parti maximae fuit, et legem una plures tribus antiquarunt
quam iusserunt.
5.30.8adeoque ea uictoria laeta patribus
fuit, ut postero die referentibus consulibus senatus consultum
fieret ut agri Ueientani septena iugera plebi diuiderentur,
nec patribus familiae tantum, sed ut omnium in
domo liberorum capitum ratio haberetur, uellentque in eam
spem liberos tollere.
ch. 31
5.31.1
eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus
consularia comitia haberentur.
5.31.2creati consules L. Ualerius
Potitus M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen.
hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator
uouerat Ueienti bello.
5.31.3eodem anno aedes Iunonis reginae
ab eodem dictatore eodemque bello uota dedicatur, celebratamque
dedicationem ingenti matronarum studio tradunt.
5.31.4bellum haud memorabile in Algido cum Aequis gestum est,
fusis hostibus prius paene quam manus consererent. Ualerio
quod perseuerantior cedentes <insequi> [in fuga] fuit, triumphus,
Manlio ut ouans ingrederetur urbem decretum est.
5.31.5eodem anno nouum bellum cum Uolsiniensibus exortum;
quo propter famem pestilentiamque in agro Romano ex
siccitate caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequiuit.
ob quae Uolsinienses Sappinatibus adiunctis superbia inflati
ultro agros Romanos incursauere; bellum inde duobus populis
indictum.