Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.30.2 Liv. 5.31.2 (English) >>Liv. 5.32.2

5.30.7quia non ui agebant sed precibus, et inter preces multa deorum mentio erat, religiosum parti maximae fuit, et legem una plures tribus antiquarunt quam iusserunt.

5.30.8adeoque ea uictoria laeta patribus fuit, ut postero die referentibus consulibus senatus consultum fieret ut agri Ueientani septena iugera plebi diuiderentur, nec patribus familiae tantum, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio haberetur, uellentque in eam spem liberos tollere.

ch. 31 5.31.1 eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus consularia comitia haberentur.

5.31.2creati consules L. Ualerius Potitus M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen. hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator uouerat Ueienti bello.

5.31.3eodem anno aedes Iunonis reginae ab eodem dictatore eodemque bello uota dedicatur, celebratamque dedicationem ingenti matronarum studio tradunt.

5.31.4bellum haud memorabile in Algido cum Aequis gestum est, fusis hostibus prius paene quam manus consererent. Ualerio quod perseuerantior cedentes <insequi> [in fuga] fuit, triumphus, Manlio ut ouans ingrederetur urbem decretum est.

5.31.5eodem anno nouum bellum cum Uolsiniensibus exortum; quo propter famem pestilentiamque in agro Romano ex siccitate caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequiuit. ob quae Uolsinienses Sappinatibus adiunctis superbia inflati ultro agros Romanos incursauere; bellum inde duobus populis indictum.

5.31.6C. Iulius censor decessit; in eius locum M. Cornelius suffectus;—quae res postea religioni fuit quia eo lustro Roma est capta;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.30.2 Liv. 5.31.2 (English) >>Liv. 5.32.2

Powered by PhiloLogic