Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.30.6 Liv. 5.31.7 (English) >>Liv. 5.32.7

5.31.4bellum haud memorabile in Algido cum Aequis gestum est, fusis hostibus prius paene quam manus consererent. Ualerio quod perseuerantior cedentes <insequi> [in fuga] fuit, triumphus, Manlio ut ouans ingrederetur urbem decretum est.

5.31.5eodem anno nouum bellum cum Uolsiniensibus exortum; quo propter famem pestilentiamque in agro Romano ex siccitate caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequiuit. ob quae Uolsinienses Sappinatibus adiunctis superbia inflati ultro agros Romanos incursauere; bellum inde duobus populis indictum.

5.31.6C. Iulius censor decessit; in eius locum M. Cornelius suffectus;—quae res postea religioni fuit quia eo lustro Roma est capta;

5.31.7nec deinde unquam in demortui locum censor sufficitur;—consulibusque morbo implicitis, placuit per interregnum renouari auspicia.

5.31.8itaque cum ex senatus consulto consules magistratu se abdicassent, interrex creatur M. Furius Camillus, qui P. Cornelium Scipionem, is deinde L. Ualerium Potitum interregem prodidit.

5.31.9ab eo creati sex tribuni militum consulari potestate ut etiamsi cui eorum incommoda ualetudo fuisset, copia magistratuum rei publicae esset.

ch. 32 5.32.1 kalendis Quintilibus magistratum occepere L. Lucretius Ser. Sulpicius M. Aemilius L. Furius Medullinus septimum Agrippa Furius C. Aemilius iterum.

5.32.2ex his L. Lucretio et C. Aemilio Uolsinienses prouincia euenit, Sappinates Agrippae Furio et Ser. Sulpicio. prius cum Uolsiniensibus pugnatum est.

5.32.3bellum numero hostium ingens, certamine haud sane asperum fuit. fusa concursu primo acies; in fuga milia octo armatorum ab equitibus interclusa positis armis in deditionem uenerunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.30.6 Liv. 5.31.7 (English) >>Liv. 5.32.7

Powered by PhiloLogic