Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.31.5 | Liv. 5.32.5 (English) | >>Liv. 5.33.3 |
5.32.2ex his L .
Lucretio et C . Aemilio Uolsinienses prouincia euenit , Sappinates
Agrippae Furio et Ser . Sulpicio . prius cum Uolsiniensibus
pugnatum est .
bellum numero hostium ingens , certamine
haud sane asperum fuit . fusa concursu primo acies ;
in fuga milia octo armatorum ab equitibus interclusa positis
armis in deditionem uenerunt .
eius belli fama effecit ne
se pugnae committerent Sappinates ; moenibus armati se
tutabantur . Romani praedas passim et ex Sappinati agro et
ex Uolsiniensi , nullo eam uim arcente , egerunt ;
5.32.5donec
Uolsiniensibus fessis bello , ea condicione ut res populo
Romano redderent stipendiumque eius anni exercitui praestarent ,
in uiginti annos indutiae datae .
eodem anno M . Caedicius de plebe nuntiauit tribunis se
in Noua uia , ubi nunc sacellum est supra aedem Uestae ,
uocem noctis silentio audisse clariorem humana , quae magistratibus
dici iuberet Gallos aduentare .
id ut fit propter
auctoris humilitatem spretum et quod longinqua eoque
ignotior gens erat . neque deorum modo monita ingruente
fato spreta , sed humanam quoque opem , quae una erat ,
M . Furium ab urbe amouere .
qui die dicta ab L . Apuleio
tribuno plebis propter praedam Ueientanam , filio quoque
adulescente per idem tempus orbatus , cum accitis domum
tribulibus clientibusque quae magna pars plebis erat , percontatus
animos eorum responsum tulisset se conlaturos
quanti damnatus esset ,
5.32.9absoluere eum non posse , in exsilium
abiit , precatus ab dis immortalibus si innoxio sibi ea
iniuria fieret , primo quoque tempore desiderium sui ciuitati
ingratae facerent . absens quindecim milibus grauis aeris
damnatur .
5.32.3
5.32.4
5.32.6
5.32.7
5.32.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.31.5 | Liv. 5.32.5 (English) | >>Liv. 5.33.3 |