Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.31.6 | Liv. 5.32.7 (English) | >>Liv. 5.33.6 |
5.32.4eius belli fama effecit ne
se pugnae committerent Sappinates ; moenibus armati se
tutabantur . Romani praedas passim et ex Sappinati agro et
ex Uolsiniensi , nullo eam uim arcente , egerunt ;
5.32.5donec
Uolsiniensibus fessis bello , ea condicione ut res populo
Romano redderent stipendiumque eius anni exercitui praestarent ,
in uiginti annos indutiae datae .
eodem anno M . Caedicius de plebe nuntiauit tribunis se
in Noua uia , ubi nunc sacellum est supra aedem Uestae ,
uocem noctis silentio audisse clariorem humana , quae magistratibus
dici iuberet Gallos aduentare .
id ut fit propter
auctoris humilitatem spretum et quod longinqua eoque
ignotior gens erat . neque deorum modo monita ingruente
fato spreta , sed humanam quoque opem , quae una erat ,
M . Furium ab urbe amouere .
qui die dicta ab L . Apuleio
tribuno plebis propter praedam Ueientanam , filio quoque
adulescente per idem tempus orbatus , cum accitis domum
tribulibus clientibusque quae magna pars plebis erat , percontatus
animos eorum responsum tulisset se conlaturos
quanti damnatus esset ,
5.32.9absoluere eum non posse , in exsilium
abiit , precatus ab dis immortalibus si innoxio sibi ea
iniuria fieret , primo quoque tempore desiderium sui ciuitati
ingratae facerent . absens quindecim milibus grauis aeris
damnatur .
5.32.6
5.32.7
5.32.8
ch. 33
5.33.1
5.33.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.31.6 | Liv. 5.32.7 (English) | >>Liv. 5.33.6 |