Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.33.1 | Liv. 5.33.8 (English) | >>Liv. 5.34.6 |
5.33.5sed eos qui oppugnauerint Clusium non fuisse
qui primi Alpes transierint satis constat . ducentis quippe
annis ante quam Clusium oppugnarent urbemque Romam
caperent , in Italiam Galli transcenderunt ;
5.33.6nec cum his
primum Etruscorum sed multo ante cum iis qui inter
Appenninum Alpesque incolebant saepe exercitus Gallici
pugnauere .
Tuscorum ante Romanum imperium late terra marique
opes patuere . mari supero inferoque quibus Italia insulae
modo cingitur , quantum potuerint nomina sunt argumento ,
quod alterum Tuscum communi uocabulo gentis ,
5.33.8alterum
Hadriaticum [mare ] ab Hatria , Tuscorum colonia , uocauere
Italicae gentes , Graeci eadem Tyrrhenum atque Adriaticum
uocant .
ei in utrumque mare uergentes incoluere urbibus
duodenis terras , prius cis Appenninum ad inferum mare ,
postea trans Appenninum totidem , quot capita originis
erant ,
5.33.10coloniis missis , quae trans Padum omnia loca ,—excepto
Uenetorum angulo qui sinum circumcolunt maris ,—
5.33.11usque ad Alpes tenuere . Alpinis quoque ea gentibus haud
dubie origo est , maxime Raetis , quos loca ipsa efferarunt ne
quid ex antiquo praeter sonum linguae nec eum incorruptum
retinerent .
5.33.7
5.33.9
ch. 34
5.34.1
5.34.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.33.1 | Liv. 5.33.8 (English) | >>Liv. 5.34.6 |