5.33.11usque ad Alpes tenuere. Alpinis quoque ea gentibus haud
dubie origo est, maxime Raetis, quos loca ipsa efferarunt ne
quid ex antiquo praeter sonum linguae nec eum incorruptum
retinerent.
ch. 34
5.34.1
de transitu in Italiam Gallorum haec accepimus: Prisco
Tarquinio Romae regnante, Celtarum quae pars Galliae
tertia est penes Bituriges summa imperii fuit; ii regem
Celtico dabant.
5.34.2Ambigatus is fuit, uirtute fortunaque cum
sua, tum publica praepollens, quod in imperio eius Gallia
adeo frugum hominumque fertilis fuit ut abundans multitudo
uix regi uideretur posse.
5.34.3hic magno natu ipse iam exonerare
praegrauante turba regnum cupiens, Bellouesum ac Segouesum
sororis filios impigros iuuenes missurum se esse in quas
di dedissent auguriis sedes ostendit;
5.34.4quantum ipsi uellent
numerum hominum excirent ne qua gens arcere aduenientes
posset. tum Segoueso sortibus dati Hercynei saltus;
Belloueso haud paulo laetiorem in Italiam uiam di dabant.
5.34.5is quod eius ex populis abundabat, Bituriges, Aruernos,
Senones, Haeduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos exciuit.
profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos
uenit.
5.34.6Alpes inde oppositae erant; quas inexsuperabiles
uisas haud equidem miror, nulladum uia, quod quidem
continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere libet,
superatas.
5.34.7ibi cum uelut saeptos montium altitudo teneret
Gallos, circumspectarentque quanam per iuncta caelo iuga
in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit
quod allatum est aduenas quaerentes agrum ab Saluum
gente oppugnari.