Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.34.6 | Liv. 5.35.4 (English) | >>Liv. 5.36.6 |
5.35.2Libui considunt
post hos Salluuiique , prope antiquam gentem Laeuos Ligures
incolentes circa Ticinum amnem . Poenino deinde Boii
Lingonesque transgressi cum iam inter Padum atque Alpes
omnia tenerentur , Pado ratibus traiecto non Etruscos modo
sed etiam Umbros agro pellunt ; intra Appenninum tamen
sese tenuere .
tum Senones , recentissimi aduenarum , ab
Utente flumine usque ad Aesim fines habuere . hanc gentem
Clusium Romamque inde uenisse comperio : id parum
certum est , solamne an ab omnibus Cisalpinorum Gallorum
populis adiutam .
Clusini nouo bello exterriti , cum multitudinem , cum formas
hominum inuisitatas cernerent et genus armorum , audirentque
saepe ab iis cis Padum ultraque legiones Etruscorum
fusas , quamquam aduersus Romanos nullum eis ius societatis
amicitiaeue erat , nisi quod Ueientes consanguineos aduersus
populum Romanum non defendissent , legatos Romam qui
auxilium ab senatu peterent misere .
de auxilio nihil impetratum ;
legati tres M . Fabi Ambusti filii missi , qui senatus
populique Romani nomine agerent cum Gallis ne a quibus
nullam iniuriam accepissent socios populi Romani atque
amicos oppugnarent .
Romanis eos bello quoque si res
cogat tuendos esse ; sed melius uisum bellum ipsum amoueri
si posset , et Gallos nouam gentem pace potius cognosci
quam armis .
5.35.3
5.35.4
5.35.5
5.35.6
ch. 36
5.36.1
5.36.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.34.6 | Liv. 5.35.4 (English) | >>Liv. 5.36.6 |