ch. 36
5.36.1
mitis legatio, ni praeferoces legatos Gallisque magis quam
Romanis similes habuisset. quibus postquam mandata ediderunt
in concilio [Gallorum] datur responsum,
5.36.2etsi nouum
nomen audiant Romanorum, tamen credere uiros fortes esse
quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit imploratum;
5.36.3et
quoniam legatione aduersus se maluerint quam armis tueri
socios, ne se quidem pacem quam illi adferant aspernari, si
Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant
Clusini, partem finium concedant; aliter pacem impetrari
non posse.
5.36.4et responsum coram Romanis accipere uelle et
si negetur ager, coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nuntiare
domum possent quantum Galli uirtute ceteros mortales
praestarent.
5.36.5quodnam id ius esset agrum a possessoribus
petere aut minari arma Romanis quaerentibus et quid in
Etruria rei Gallis esset, cum illi se in armis ius ferre et
omnia fortium uirorum esse ferociter dicerent, accensis
utrimque animis ad arma discurritur et proelium conseritur.
5.36.6ibi iam urgentibus Romanam urbem fatis legati contra ius
gentium arma capiunt. nec id clam esse potuit cum ante
signa Etruscorum tres nobilissimi fortissimique Romanae
iuuentutis pugnarent; tantum eminebat peregrina uirtus.
5.36.7quin etiam Q. Fabius, euectus extra aciem equo, ducem
Gallorum, ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem,
per latus transfixum hasta occidit; spoliaque eius legentem
Galli agnouere, perque totam aciem Romanum legatum esse
signum datum est.
5.36.8omissa inde in Clusinos ira, receptui
canunt minantes Romanis. erant qui extemplo Romam
eundum censerent; uicere seniores, ut legati prius mitterentur
questum iniurias postulatumque ut pro iure gentium
uiolato Fabii dederentur.
5.36.9legati Gallorum cum ea sicut
erant mandata exposuissent, senatui nec factum placebat
Fabiorum et ius postulare barbari uidebantur; sed ne id
quod placebat decerneretur in tantae nobilitatis uiris ambitio
obstabat.
5.36.10itaque ne penes ipsos culpa esset cladis forte
Gallico bello acceptae, cognitionem de postulatis Gallorum
ad populum reiciunt; ubi tanto plus gratia atque opes
ualuere ut quorum de poena agebatur tribuni militum consulari
potestate in insequentem annum crearentur.
5.36.11quo
facto haud secus quam dignum erat infensi Galli bellum
propalam minantes ad suos redeunt. tribuni militum cum
tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus Q. Seruilius quartum
P. Cornelius Maluginensis.