5.36.9legati Gallorum cum ea sicut
erant mandata exposuissent, senatui nec factum placebat
Fabiorum et ius postulare barbari uidebantur; sed ne id
quod placebat decerneretur in tantae nobilitatis uiris ambitio
obstabat.
5.36.10itaque ne penes ipsos culpa esset cladis forte
Gallico bello acceptae, cognitionem de postulatis Gallorum
ad populum reiciunt; ubi tanto plus gratia atque opes
ualuere ut quorum de poena agebatur tribuni militum consulari
potestate in insequentem annum crearentur.
5.36.11quo
facto haud secus quam dignum erat infensi Galli bellum
propalam minantes ad suos redeunt. tribuni militum cum
tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus Q. Seruilius quartum
P. Cornelius Maluginensis.
ch. 37
5.37.1
cum tanta moles mali instaret—adeo occaecat animos
fortuna, ubi uim suam ingruentem refringi non uolt—ciuitas
quae aduersus Fidenatem ac Ueientem hostem aliosque
finitimos populos ultima experiens auxilia dictatorem multis
tempestatibus dixisset,
5.37.2ea tunc inuisitato atque inaudito
hoste ab Oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente,
nihil extraordinarii imperii aut auxilii quaesiuit.
5.37.3tribuni
quorum temeritate bellum contractum erat summae rerum
praeerant, dilectumque nihilo accuratiorem quam ad media
bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli,
habebant.
5.37.4interim Galli postquam accepere ultro honorem
habitum uiolatoribus iuris humani elusamque legationem
suam esse, flagrantes ira cuius impotens est gens, confestim
signis conuolsis citato agmine iter ingrediuntur.
5.37.5ad quorum
praetereuntium raptim tumultum cum exterritae urbes ad
arma concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire
magno clamore significabant quacumque ibant, equis uirisque
longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci.