Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.36.10 | Liv. 5.37.6 (English) | >>Liv. 5.38.6 |
5.37.3tribuni
quorum temeritate bellum contractum erat summae rerum
praeerant , dilectumque nihilo accuratiorem quam ad media
bella haberi solitus erat , extenuantes etiam famam belli ,
habebant .
interim Galli postquam accepere ultro honorem
habitum uiolatoribus iuris humani elusamque legationem
suam esse , flagrantes ira cuius impotens est gens , confestim
signis conuolsis citato agmine iter ingrediuntur .
ad quorum
praetereuntium raptim tumultum cum exterritae urbes ad
arma concurrerent fugaque agrestium fieret , Romam se ire
magno clamore significabant quacumque ibant , equis uirisque
longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci .
sed antecedente fama nuntiisque Clusinorum , deinceps
inde aliorum populorum , plurimum terroris Romam celeritas
hostium tulit ,
5.37.7quippe quibus uelut tumultuario exercitu
raptim ducto aegre ad undecimum lapidem occursum est ,
qua flumen Allia , Crustuminis montibus praealto defluens
alueo , haud multum infra uiam Tiberino amni miscetur .
iam omnia contra circaque hostium plena erant et nata in
uanos tumultus gens truci cantu clamoribusque uariis horrendo
cuncta compleuerant sono .
5.37.4
5.37.5
5.37.6
5.37.8
ch. 38
5.38.1
5.38.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.36.10 | Liv. 5.37.6 (English) | >>Liv. 5.38.6 |