5.37.5ad quorum
praetereuntium raptim tumultum cum exterritae urbes ad
arma concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire
magno clamore significabant quacumque ibant, equis uirisque
longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci.
5.37.6sed antecedente fama nuntiisque Clusinorum, deinceps
inde aliorum populorum, plurimum terroris Romam celeritas
hostium tulit,
5.37.7quippe quibus uelut tumultuario exercitu
raptim ducto aegre ad undecimum lapidem occursum est,
qua flumen Allia, Crustuminis montibus praealto defluens
alueo, haud multum infra uiam Tiberino amni miscetur.
5.37.8iam omnia contra circaque hostium plena erant et nata in
uanos tumultus gens truci cantu clamoribusque uariis horrendo
cuncta compleuerant sono.
ch. 38
5.38.1
ibi tribuni militum non loco castris ante capto, non praemunito
uallo quo receptus esset, non deorum saltem si non
hominum memores, nec auspicato nec litato, instruunt
aciem, diductam in cornua ne circumueniri multitudine
hostium possent;
5.38.2nec tamen aequari frontes poterant cum
extenuando infirmam et uix cohaerentem mediam aciem
haberent. paulum erat ab dextera editi loci quem subsidiariis
repleri placuit, eaque res ut initium pauoris ac fugae,
sic una salus fugientibus fuit.
5.38.3nam Brennus regulus Gallorum
in paucitate hostium artem maxime timens, ratus ad id
captum superiorem locum ut ubi Galli cum acie legionum
recta fronte concucurrissent subsidia in auersos transuersosque
impetum darent,
5.38.4ad subsidiarios signa conuertit, si eos
loco depulissit haud dubius facilem in aequo campi tantum
superanti multitudine uictoriam fore. adeo non fortuna
modo sed ratio etiam cum barbaris stabat.