ch. 38
5.38.1
ibi tribuni militum non loco castris ante capto, non praemunito
uallo quo receptus esset, non deorum saltem si non
hominum memores, nec auspicato nec litato, instruunt
aciem, diductam in cornua ne circumueniri multitudine
hostium possent;
5.38.2nec tamen aequari frontes poterant cum
extenuando infirmam et uix cohaerentem mediam aciem
haberent. paulum erat ab dextera editi loci quem subsidiariis
repleri placuit, eaque res ut initium pauoris ac fugae,
sic una salus fugientibus fuit.
5.38.3nam Brennus regulus Gallorum
in paucitate hostium artem maxime timens, ratus ad id
captum superiorem locum ut ubi Galli cum acie legionum
recta fronte concucurrissent subsidia in auersos transuersosque
impetum darent,
5.38.4ad subsidiarios signa conuertit, si eos
loco depulissit haud dubius facilem in aequo campi tantum
superanti multitudine uictoriam fore. adeo non fortuna
modo sed ratio etiam cum barbaris stabat.
5.38.5in altera acie
nihil simile Romanis, non apud duces, non apud milites
erat. pauor fugaque occupauerat animos et tanta omnium
obliuio, ut multo maior pars Ueios in hostium urbem, cum
Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad coniuges ac
liberos fugerent.
5.38.6parumper subsidiarios tutatus est locus;
in reliqua acie simul est clamor proximis ab latere, ultimis
ab tergo auditus, ignotum hostem prius paene quam uiderent,
non modo non temptato certamine sed ne clamore
quidem reddito integri intactique fugerunt;
5.38.7nec ulla caedes
pugnantium fuit; terga caesa suomet ipsorum certamine in
turba impedientium fugam.