Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.37.4 Liv. 5.38.4 (English) >>Liv. 5.39.1

5.38.1 ibi tribuni militum non loco castris ante capto, non praemunito uallo quo receptus esset, non deorum saltem si non hominum memores, nec auspicato nec litato, instruunt aciem, diductam in cornua ne circumueniri multitudine hostium possent;

5.38.2nec tamen aequari frontes poterant cum extenuando infirmam et uix cohaerentem mediam aciem haberent. paulum erat ab dextera editi loci quem subsidiariis repleri placuit, eaque res ut initium pauoris ac fugae, sic una salus fugientibus fuit.

5.38.3nam Brennus regulus Gallorum in paucitate hostium artem maxime timens, ratus ad id captum superiorem locum ut ubi Galli cum acie legionum recta fronte concucurrissent subsidia in auersos transuersosque impetum darent,

5.38.4ad subsidiarios signa conuertit, si eos loco depulissit haud dubius facilem in aequo campi tantum superanti multitudine uictoriam fore. adeo non fortuna modo sed ratio etiam cum barbaris stabat.

5.38.5in altera acie nihil simile Romanis, non apud duces, non apud milites erat. pauor fugaque occupauerat animos et tanta omnium obliuio, ut multo maior pars Ueios in hostium urbem, cum Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad coniuges ac liberos fugerent.

5.38.6parumper subsidiarios tutatus est locus; in reliqua acie simul est clamor proximis ab latere, ultimis ab tergo auditus, ignotum hostem prius paene quam uiderent, non modo non temptato certamine sed ne clamore quidem reddito integri intactique fugerunt;

5.38.7nec ulla caedes pugnantium fuit; terga caesa suomet ipsorum certamine in turba impedientium fugam.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.37.4 Liv. 5.38.4 (English) >>Liv. 5.39.1

Powered by PhiloLogic