Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.37.4 | Liv. 5.38.5 (English) | >>Liv. 5.39.2 |
5.38.2nec tamen aequari frontes poterant cum
extenuando infirmam et uix cohaerentem mediam aciem
haberent . paulum erat ab dextera editi loci quem subsidiariis
repleri placuit , eaque res ut initium pauoris ac fugae ,
sic una salus fugientibus fuit .
nam Brennus regulus Gallorum
in paucitate hostium artem maxime timens , ratus ad id
captum superiorem locum ut ubi Galli cum acie legionum
recta fronte concucurrissent subsidia in auersos transuersosque
impetum darent ,
5.38.4ad subsidiarios signa conuertit , si eos
loco depulissit haud dubius facilem in aequo campi tantum
superanti multitudine uictoriam fore . adeo non fortuna
modo sed ratio etiam cum barbaris stabat .
in altera acie
nihil simile Romanis , non apud duces , non apud milites
erat . pauor fugaque occupauerat animos et tanta omnium
obliuio , ut multo maior pars Ueios in hostium urbem , cum
Tiberis arceret , quam recto itinere Romam ad coniuges ac
liberos fugerent .
parumper subsidiarios tutatus est locus ;
in reliqua acie simul est clamor proximis ab latere , ultimis
ab tergo auditus , ignotum hostem prius paene quam uiderent ,
non modo non temptato certamine sed ne clamore
quidem reddito integri intactique fugerunt ;
5.38.7nec ulla caedes
pugnantium fuit ; terga caesa suomet ipsorum certamine in
turba impedientium fugam .
circa ripam Tiberis quo armis
abiectis totum sinistrum cornu defugit , magna strages facta
est , multosque imperitos nandi aut inualidos , graues loricis
aliisque tegminibus , hausere gurgites ;
5.38.3
5.38.5
5.38.6
5.38.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.37.4 | Liv. 5.38.5 (English) | >>Liv. 5.39.2 |