Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.37.8 | Liv. 5.38.8 (English) | >>Liv. 5.39.6 |
5.38.5in altera acie
nihil simile Romanis , non apud duces , non apud milites
erat . pauor fugaque occupauerat animos et tanta omnium
obliuio , ut multo maior pars Ueios in hostium urbem , cum
Tiberis arceret , quam recto itinere Romam ad coniuges ac
liberos fugerent .
parumper subsidiarios tutatus est locus ;
in reliqua acie simul est clamor proximis ab latere , ultimis
ab tergo auditus , ignotum hostem prius paene quam uiderent ,
non modo non temptato certamine sed ne clamore
quidem reddito integri intactique fugerunt ;
5.38.7nec ulla caedes
pugnantium fuit ; terga caesa suomet ipsorum certamine in
turba impedientium fugam .
circa ripam Tiberis quo armis
abiectis totum sinistrum cornu defugit , magna strages facta
est , multosque imperitos nandi aut inualidos , graues loricis
aliisque tegminibus , hausere gurgites ;
5.38.9maxima tamen pars
incolumis Ueios perfugit , unde non modo praesidii quicquam
sed ne nuntius quidem cladis Romam est missus .
ab dextro cornu quod procul a flumine et magis sub monte
steterat , Romam omnes petiere et ne clausis quidem portis
urbis in arcem confugerunt .
5.38.6
5.38.8
5.38.10
ch. 39
5.39.1
5.39.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.37.8 | Liv. 5.38.8 (English) | >>Liv. 5.39.6 |