ch. 39
5.39.1
Gallos quoque uelut obstupefactos miraculum uictoriae
tam repentinae tenuit, et ipsi pauore defixi primum steterunt,
uelut ignari quid accidisset; deinde insidias uereri; postremo
caesorum spolia legere armorumque cumulos, ut mos eis est,
coaceruare;
5.39.2tum demum postquam nihil usquam hostile
cernebatur uiam ingressi, haud multo ante solis occasum ad
urbem Romam perueniunt. ubi cum praegressi equites non
portas clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos
esse in muris rettulissent, aliud priori simile miraculum
eos sustinuit;
5.39.3noctemque ueriti et ignotae situm urbis,
inter Romam atque Anienem consedere, exploratoribus
missis circa moenia aliasque portas quaenam hostibus in
perdita re consilia essent.
5.39.4Romani cum pars maior ex acie
Ueios petisset quam Romam, nemo superesse quemquam
praeter eos qui Romam refugerant crederet, complorati
omnes pariter uiui mortuique totam prope urbem lamentis
impleuerunt.
5.39.5priuatos deinde luctus stupefecit publicus
pauor, postquam hostes adesse nuntiatum est; mox ululatus
cantusque dissonos uagantibus circa moenia turmatim barbaris
audiebant.
5.39.6omne inde tempus suspensos ita tenuit
animos usque ad lucem alteram ut identidem iam in urbem
futurus uideretur impetus; primo aduentu, quia accesserant
ad urbem,—mansuros enim ad Alliam fuisse nisi hoc consilii
foret,—deinde sub occasum solis,
5.39.7quia haud multum diei
supererat,—ante noctem <enim> [rati se] inuasuros;—tum
in noctem dilatum consilium esse, quo plus pauoris inferrent.
5.39.8postremo lux appropinquans exanimare, timorique perpetuo
ipsum malum continens fuit cum signa infesta portis sunt
inlata. nequaquam tamen ea nocte neque insequenti die
similis illi quae ad Alliam tam pauide fugerat ciuitas fuit.
5.39.9nam cum defendi urbem posse tam parua relicta manu spes
nulla esset, placuit cum coniugibus ac liberis iuuentutem
militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere,
5.39.10armisque et frumento conlato, ex loco inde munito
deos hominesque et Romanum nomen defendere;
5.39.11flaminem
sacerdotesque Uestales sacra publica a caede, ab incendiis
procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non
superessent qui colerent.
5.39.12si arx Capitoliumque, sedes deorum,
si senatus, caput publici consilii, si militaris iuuentus
superfuerit imminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse
seniorum relictae in urbe utique periturae turbae.
5.39.13et quo
id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales
consularesque simul se cum illis palam dicere obituros,
nec his corporibus, quibus non arma ferre, non tueri patriam
possent, oneraturos inopiam armatorum.