Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.39.2 | Liv. 5.39.10 (English) | >>Liv. 5.40.5 |
5.39.7quia haud multum diei
supererat ,—ante noctem <enim > [rati se ] inuasuros ;—tum
in noctem dilatum consilium esse , quo plus pauoris inferrent .
postremo lux appropinquans exanimare , timorique perpetuo
ipsum malum continens fuit cum signa infesta portis sunt
inlata . nequaquam tamen ea nocte neque insequenti die
similis illi quae ad Alliam tam pauide fugerat ciuitas fuit .
nam cum defendi urbem posse tam parua relicta manu spes
nulla esset , placuit cum coniugibus ac liberis iuuentutem
militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere ,
5.39.10armisque et frumento conlato , ex loco inde munito
deos hominesque et Romanum nomen defendere ;
5.39.11flaminem
sacerdotesque Uestales sacra publica a caede , ab incendiis
procul auferre , nec ante deseri cultum eorum quam non
superessent qui colerent .
si arx Capitoliumque , sedes deorum ,
si senatus , caput publici consilii , si militaris iuuentus
superfuerit imminenti ruinae urbis , facilem iacturam esse
seniorum relictae in urbe utique periturae turbae .
et quo
id aequiore animo de plebe multitudo ferret , senes triumphales
consularesque simul se cum illis palam dicere obituros ,
nec his corporibus , quibus non arma ferre , non tueri patriam
possent , oneraturos inopiam armatorum .
5.39.8
5.39.9
5.39.12
5.39.13
ch. 40
5.40.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.39.2 | Liv. 5.39.10 (English) | >>Liv. 5.40.5 |