Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.38.7 | Liv. 5.39.3 (English) | >>Liv. 5.39.13 |
5.39.1
Gallos quoque uelut obstupefactos miraculum uictoriae
tam repentinae tenuit , et ipsi pauore defixi primum steterunt ,
uelut ignari quid accidisset ; deinde insidias uereri ; postremo
caesorum spolia legere armorumque cumulos , ut mos eis est ,
coaceruare ;
5.39.2tum demum postquam nihil usquam hostile
cernebatur uiam ingressi , haud multo ante solis occasum ad
urbem Romam perueniunt . ubi cum praegressi equites non
portas clausas , non stationem pro portis excubare , non armatos
esse in muris rettulissent , aliud priori simile miraculum
eos sustinuit ;
5.39.3noctemque ueriti et ignotae situm urbis ,
inter Romam atque Anienem consedere , exploratoribus
missis circa moenia aliasque portas quaenam hostibus in
perdita re consilia essent .
Romani cum pars maior ex acie
Ueios petisset quam Romam , nemo superesse quemquam
praeter eos qui Romam refugerant crederet , complorati
omnes pariter uiui mortuique totam prope urbem lamentis
impleuerunt .
priuatos deinde luctus stupefecit publicus
pauor , postquam hostes adesse nuntiatum est ; mox ululatus
cantusque dissonos uagantibus circa moenia turmatim barbaris
audiebant .
omne inde tempus suspensos ita tenuit
animos usque ad lucem alteram ut identidem iam in urbem
futurus uideretur impetus ; primo aduentu , quia accesserant
ad urbem ,—mansuros enim ad Alliam fuisse nisi hoc consilii
foret ,—deinde sub occasum solis ,
5.39.7quia haud multum diei
supererat ,—ante noctem <enim > [rati se ] inuasuros ;—tum
in noctem dilatum consilium esse , quo plus pauoris inferrent .
postremo lux appropinquans exanimare , timorique perpetuo
ipsum malum continens fuit cum signa infesta portis sunt
inlata . nequaquam tamen ea nocte neque insequenti die
similis illi quae ad Alliam tam pauide fugerat ciuitas fuit .
5.39.4
5.39.5
5.39.6
5.39.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.38.7 | Liv. 5.39.3 (English) | >>Liv. 5.39.13 |