Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.38.7 Liv. 5.39.6 (English) >>Liv. 5.40.1

5.39.3noctemque ueriti et ignotae situm urbis, inter Romam atque Anienem consedere, exploratoribus missis circa moenia aliasque portas quaenam hostibus in perdita re consilia essent.

5.39.4Romani cum pars maior ex acie Ueios petisset quam Romam, nemo superesse quemquam praeter eos qui Romam refugerant crederet, complorati omnes pariter uiui mortuique totam prope urbem lamentis impleuerunt.

5.39.5priuatos deinde luctus stupefecit publicus pauor, postquam hostes adesse nuntiatum est; mox ululatus cantusque dissonos uagantibus circa moenia turmatim barbaris audiebant.

5.39.6omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem alteram ut identidem iam in urbem futurus uideretur impetus; primo aduentu, quia accesserant ad urbem,—mansuros enim ad Alliam fuisse nisi hoc consilii foret,—deinde sub occasum solis,

5.39.7quia haud multum diei supererat,—ante noctem <enim> [rati se] inuasuros;—tum in noctem dilatum consilium esse, quo plus pauoris inferrent.

5.39.8postremo lux appropinquans exanimare, timorique perpetuo ipsum malum continens fuit cum signa infesta portis sunt inlata. nequaquam tamen ea nocte neque insequenti die similis illi quae ad Alliam tam pauide fugerat ciuitas fuit.

5.39.9nam cum defendi urbem posse tam parua relicta manu spes nulla esset, placuit cum coniugibus ac liberis iuuentutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere,

5.39.10armisque et frumento conlato, ex loco inde munito deos hominesque et Romanum nomen defendere;

5.39.11flaminem sacerdotesque Uestales sacra publica a caede, ab incendiis procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non superessent qui colerent.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.38.7 Liv. 5.39.6 (English) >>Liv. 5.40.1

Powered by PhiloLogic