ch. 4
5.4.1
atqui ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo
abducere infecta re a Ueiis exercitum noluerunt, non utile
solum sed etiam necessarium fuerit, postea disseram: nunc
de ipsa condicione dicere militantium libet;
5.4.2quam orationem
non apud uos solum sed etiam in castris si habeatur,
ipso exercitu disceptante, aequam arbitror uideri posse. in
qua si mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem uenire posset,
aduersariorum certe orationibus contentus essem.
5.4.3negabant
nuper danda esse aera militibus, quia nunquam data essent.
quonam modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid
noui adiectum commodi sit, eis laborem etiam nouum pro
portione iniungi?
5.4.4nusquam nec opera sine emolumento
nec emolumentum ferme sine impensa opera est. labor
uoluptasque, dissimillima natura, societate quadam inter se
naturali sunt iuncta.
5.4.5moleste antea ferebat miles se suo
sumptu operam rei publicae praebere; gaudebat idem partem
anni se agrum suum colere, quaerere unde domi militiaeque
se ac suos tueri posset:
5.4.6gaudet nunc fructui sibi rem
publicam esse, et laetus stipendium accipit; aequo igitur
animo patiatur se [ab domo] ab re familiari, cui grauis impensa
non est, paulo diutius abesse.
5.4.7an si ad calculos eum
res publica uocet, non merito dicat: 'annua aera habes,
annuam operam ede: an tu aequum censes militia semestri
5.4.8solidum te stipendium accipere?' inuitus in hac parte
orationis, Quirites, moror; sic enim agere debent qui mercennario
milite utuntur; nos tamquam cum ciuibus agere
uolumus, agique tamquam cum patria nobiscum aequum
censemus.
5.4.9aut non suscipi bellum oportuit, aut geri pro
dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet.
5.4.10perficietur autem si urgemus obsessos, si non ante abscedimus
quam spei nostrae finem captis Ueiis imposuerimus.
si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseuerantiam
imponere debuit.
5.4.11decem quondam annos urbs oppugnata
est ob unam mulierem ab uniuersa Graecia, quam procul ab
domo?
5.4.12quot terras, quot maria distans? nos intra uicesimum
lapidem, in conspectu prope urbis nostrae, annuam
oppugnationem perferre piget. scilicet quia leuis causa
belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad
perseuerandum stimulet.
5.4.13septiens rebellarunt; in pace
nunquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati
sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros
ibi interfecerunt;
5.4.14auctores fuere contra ius caedis impiae
legatorum nostrorum; Etruriam omnem aduersus nos concitare
uoluerunt, hodieque id moliuntur; res repetentes
legatos nostros haud procul afuit quin uiolarent.