5.4.11decem quondam annos urbs oppugnata
est ob unam mulierem ab uniuersa Graecia, quam procul ab
domo?
5.4.12quot terras, quot maria distans? nos intra uicesimum
lapidem, in conspectu prope urbis nostrae, annuam
oppugnationem perferre piget. scilicet quia leuis causa
belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad
perseuerandum stimulet.
5.4.13septiens rebellarunt; in pace
nunquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati
sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros
ibi interfecerunt;
5.4.14auctores fuere contra ius caedis impiae
legatorum nostrorum; Etruriam omnem aduersus nos concitare
uoluerunt, hodieque id moliuntur; res repetentes
legatos nostros haud procul afuit quin uiolarent.
ch. 5
5.5.1
cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet?
si nos tam iustum odium nihil mouet, ne illa quidem, oro
uos, mouent?
5.5.2operibus ingentibus saepta urbs est quibus
intra muros coercetur hostis; agrum non coluit, et culta
euastata sunt bello;
5.5.3si reducimus exercitum, quis est qui
dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi sed etiam
necessitate imposita ex alieno praedandi cum sua amiserint
agrum nostrum inuasuros? non differimus igitur bellum
isto consilio, sed intra fines nostros accipimus.
5.5.4quid?
illud, quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni
plebis tum stipendium extorquere uoluerunt, nunc consultum
repente uolunt, quale est?
5.5.5uallum fossamque, ingentis
utrumque operis, per tantum spatii duxerunt; castella primo
pauca, postea exercitu aucto creberrima fecerunt; munitiones
non in urbem modo sed in Etruriam etiam spectantes
si qua auxilia ueniant, opposuere;