Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.3.7 | Liv. 5.4.5 (English) | >>Liv. 5.4.13 |
5.4.2quam orationem
non apud uos solum sed etiam in castris si habeatur ,
ipso exercitu disceptante , aequam arbitror uideri posse . in
qua si mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem uenire posset ,
aduersariorum certe orationibus contentus essem .
negabant
nuper danda esse aera militibus , quia nunquam data essent .
quonam modo igitur nunc indignari possunt , quibus aliquid
noui adiectum commodi sit , eis laborem etiam nouum pro
portione iniungi ?
5.4.4nusquam nec opera sine emolumento
nec emolumentum ferme sine impensa opera est . labor
uoluptasque , dissimillima natura , societate quadam inter se
naturali sunt iuncta .
moleste antea ferebat miles se suo
sumptu operam rei publicae praebere ; gaudebat idem partem
anni se agrum suum colere , quaerere unde domi militiaeque
se ac suos tueri posset :
5.4.6gaudet nunc fructui sibi rem
publicam esse , et laetus stipendium accipit ; aequo igitur
animo patiatur se [ab domo ] ab re familiari , cui grauis impensa
non est , paulo diutius abesse .
an si ad calculos eum
res publica uocet , non merito dicat : 'annua aera habes ,
annuam operam ede : an tu aequum censes militia semestri
5.4.8solidum te stipendium accipere ?' inuitus in hac parte
orationis , Quirites , moror ; sic enim agere debent qui mercennario
milite utuntur ; nos tamquam cum ciuibus agere
uolumus , agique tamquam cum patria nobiscum aequum
censemus .
aut non suscipi bellum oportuit , aut geri pro
dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet .
5.4.3
5.4.5
5.4.7
5.4.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.3.7 | Liv. 5.4.5 (English) | >>Liv. 5.4.13 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)