Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.3.9 Liv. 5.4.6 (English) >>Liv. 5.5.1

5.4.3negabant nuper danda esse aera militibus, quia nunquam data essent. quonam modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid noui adiectum commodi sit, eis laborem etiam nouum pro portione iniungi?

5.4.4nusquam nec opera sine emolumento nec emolumentum ferme sine impensa opera est. labor uoluptasque, dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt iuncta.

5.4.5moleste antea ferebat miles se suo sumptu operam rei publicae praebere; gaudebat idem partem anni se agrum suum colere, quaerere unde domi militiaeque se ac suos tueri posset:

5.4.6gaudet nunc fructui sibi rem publicam esse, et laetus stipendium accipit; aequo igitur animo patiatur se [ab domo] ab re familiari, cui grauis impensa non est, paulo diutius abesse.

5.4.7an si ad calculos eum res publica uocet, non merito dicat: 'annua aera habes, annuam operam ede: an tu aequum censes militia semestri

5.4.8solidum te stipendium accipere?' inuitus in hac parte orationis, Quirites, moror; sic enim agere debent qui mercennario milite utuntur; nos tamquam cum ciuibus agere uolumus, agique tamquam cum patria nobiscum aequum censemus.

5.4.9aut non suscipi bellum oportuit, aut geri pro dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet.

5.4.10perficietur autem si urgemus obsessos, si non ante abscedimus quam spei nostrae finem captis Ueiis imposuerimus. si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseuerantiam imponere debuit.

5.4.11decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab uniuersa Graecia, quam procul ab domo?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.3.9 Liv. 5.4.6 (English) >>Liv. 5.5.1

Powered by PhiloLogic