Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.4.2 | Liv. 5.4.9 (English) | >>Liv. 5.5.3 |
5.4.6gaudet nunc fructui sibi rem
publicam esse , et laetus stipendium accipit ; aequo igitur
animo patiatur se [ab domo ] ab re familiari , cui grauis impensa
non est , paulo diutius abesse .
an si ad calculos eum
res publica uocet , non merito dicat : 'annua aera habes ,
annuam operam ede : an tu aequum censes militia semestri
5.4.8solidum te stipendium accipere ?' inuitus in hac parte
orationis , Quirites , moror ; sic enim agere debent qui mercennario
milite utuntur ; nos tamquam cum ciuibus agere
uolumus , agique tamquam cum patria nobiscum aequum
censemus .
aut non suscipi bellum oportuit , aut geri pro
dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet .
perficietur autem si urgemus obsessos , si non ante abscedimus
quam spei nostrae finem captis Ueiis imposuerimus .
si hercules nulla alia causa , ipsa indignitas perseuerantiam
imponere debuit .
decem quondam annos urbs oppugnata
est ob unam mulierem ab uniuersa Graecia , quam procul ab
domo ?
5.4.12quot terras , quot maria distans ? nos intra uicesimum
lapidem , in conspectu prope urbis nostrae , annuam
oppugnationem perferre piget . scilicet quia leuis causa
belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad
perseuerandum stimulet .
septiens rebellarunt ; in pace
nunquam fida fuerunt ; agros nostros miliens depopulati
sunt ; Fidenates deficere a nobis coegerunt ; colonos nostros
ibi interfecerunt ;
5.4.14auctores fuere contra ius caedis impiae
legatorum nostrorum ; Etruriam omnem aduersus nos concitare
uoluerunt , hodieque id moliuntur ; res repetentes
legatos nostros haud procul afuit quin uiolarent .
5.4.7
5.4.9
5.4.10
5.4.11
5.4.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.4.2 | Liv. 5.4.9 (English) | >>Liv. 5.5.3 |