5.40.7flamen interim Quirinalis uirginesque
Uestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum
ferenda, quae quia uires ad omnia ferenda deerant relinquenda
essent consultantes, quisue ea locus fideli adseruaturus
custodia esset,
5.40.8optimum ducunt condita in doliolis
sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui
religio est, defodere; cetera inter se onere partito ferunt uia
quae sublicio ponte ducit ad Ianiculum.
5.40.9in eo cliuo eas
cum L. Albinius de plebe Romana homo conspexisset
plaustro coniugem ad liberos uehens inter ceteram turbam
quae inutilis bello urbe excedebat,
5.40.10saluo etiam tum discrimine
diuinarum humanarumque rerum religiosum ratus
sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire
ferrique, se ac suos in uehiculo conspici, descendere uxorem
ac pueros iussit, uirgines sacraque in plaustrum imposuit et
Caere quo iter sacerdotibus erat peruexit.
ch. 41
5.41.1
Romae interim satis iam omnibus, ut in tali re, ad tuendam
arcem compositis, turba seniorum domos regressi aduentum
hostium obstinato ad mortem animo exspectabant.
5.41.2qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae
pristinae honorumque aut uirtutis insignibus morerentur,
quae augustissima uestis est tensas ducentibus triumphantibusue,
ea uestiti medio aedium eburneis sellis sedere.
5.41.3sunt
qui M. Folio pontifice maximo praefante carmen deuouisse
eos se pro patria Quiritibusque Romanis tradant.
5.41.4Galli et
quia interposita nocte a contentione pugnae remiserant
animos et quod nec in acie ancipiti usquam certauerant
proelio nec tum impetu aut ui capiebant urbem, sine ira,
sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente
Collina porta in forum perueniunt, circumferentes oculos ad
templa deum arcemque solam belli speciem tenentem.