5.39.13et quo
id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales
consularesque simul se cum illis palam dicere obituros,
nec his corporibus, quibus non arma ferre, non tueri patriam
possent, oneraturos inopiam armatorum.
ch. 40
5.40.1
haec inter seniores morti destinatos iactata solacia.
uersae inde adhortationes ad agmen iuuenum quos in Capitolium
atque in arcem prosequebantur, commendantes
uirtuti eorum iuuentaeque urbis per trecentos sexaginta
annos omnibus bellis uictricis quaecumque reliqua esset fortuna.
5.40.2digredientibus qui spem omnem atque opem secum
ferebant ab iis qui captae urbis non superesse statuerant
exitio,
5.40.3cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris
fletus et concursatio incerta nunc hos, nunc illos
sequentium rogitantiumque uiros natosque cui se fato darent,
nihil quod humani superesset mali relinquebant.
5.40.4magna
pars tamen earum in arcem suos persecutae sunt, nec prohibente
ullo nec uocante, quia quod utile obsessis ad minuendam
imbellem multitudinem, id parum humanum erat.
5.40.5alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis
nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa
uelut agmine iam uno petiit Ianiculum.
5.40.6inde pars per
agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas, sine ullo duce aut
consensu, suam quisque spem, sua consilia communibus deploratis
exsequentes.
5.40.7flamen interim Quirinalis uirginesque
Uestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum
ferenda, quae quia uires ad omnia ferenda deerant relinquenda
essent consultantes, quisue ea locus fideli adseruaturus
custodia esset,