5.40.9in eo cliuo eas
cum L. Albinius de plebe Romana homo conspexisset
plaustro coniugem ad liberos uehens inter ceteram turbam
quae inutilis bello urbe excedebat,
5.40.10saluo etiam tum discrimine
diuinarum humanarumque rerum religiosum ratus
sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire
ferrique, se ac suos in uehiculo conspici, descendere uxorem
ac pueros iussit, uirgines sacraque in plaustrum imposuit et
Caere quo iter sacerdotibus erat peruexit.
ch. 41
5.41.1
Romae interim satis iam omnibus, ut in tali re, ad tuendam
arcem compositis, turba seniorum domos regressi aduentum
hostium obstinato ad mortem animo exspectabant.
5.41.2qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae
pristinae honorumque aut uirtutis insignibus morerentur,
quae augustissima uestis est tensas ducentibus triumphantibusue,
ea uestiti medio aedium eburneis sellis sedere.
5.41.3sunt
qui M. Folio pontifice maximo praefante carmen deuouisse
eos se pro patria Quiritibusque Romanis tradant.
5.41.4Galli et
quia interposita nocte a contentione pugnae remiserant
animos et quod nec in acie ancipiti usquam certauerant
proelio nec tum impetu aut ui capiebant urbem, sine ira,
sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente
Collina porta in forum perueniunt, circumferentes oculos ad
templa deum arcemque solam belli speciem tenentem.
5.41.5inde,
modico relicto praesidio ne quis in dissipatos ex arce aut
Capitolio impetus fieret, dilapsi ad praedam uacuis occursu
hominum uiis, pars in proxima quaeque tectorum agmine
ruunt, pars ultima, uelut ea demum intacta et referta praeda,
petunt;