5.41.10post principium caedem
nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis inici ignes.
ch. 42
5.42.1
ceterum, seu non omnibus delendi urbem libido erat, seu
ita placuerat principibus Gallorum et ostentari quaedam incendia
terroris causa, si compelli ad deditionem caritate
sedum suarum obsessi possent,
5.42.2et non omnia concremari
tecta ut quodcumque superesset urbis, id pignus ad flectendos
hostium animos haberent, nequaquam perinde atque in
capta urbe primo die aut passim aut late uagatus est ignis.
5.42.3Romani ex arce plenam hostium urbem cernentes uagosque
per uias omnes cursus, cum alia atque alia parte noua aliqua
clades oreretur, non mentibus solum concipere sed ne auribus
quidem atque oculis satis constare poterant.
5.42.4quocumque
clamor hostium, mulierum puerorumque ploratus,
sonitus flammae et fragor ruentium tectorum auertisset,
pauentes ad omnia animos oraque et oculos flectebant, uelut
ad spectaculum a fortuna positi occidentis patriae nec ullius
rerum suarum relicti praeterquam corporum uindices,
5.42.5tanto
ante alios miserandi magis qui unquam obsessi sunt quod
interclusi a patria obsidebantur, omnia sua cernentes in
hostium potestate.
5.42.6nec tranquillior nox diem tam foede
actum excepit; lux deinde noctem inquieta insecuta est, nec
ullum erat tempus quod a nouae semper cladis alicuius
spectaculo cessaret.
5.42.7nihil tamen tot onerati atque obruti
malis flexerunt animos quin etsi omnia flammis ac ruinis
aequata uidissent, quamuis inopem paruumque quem tenebant
collem liberati relictum uirtute defenderent;