ch. 43
5.43.1
Galli quoque per aliquot dies in tecta modo urbis nequiquam
bello gesto cum inter incendia ac ruinas captae urbis
nihil superesse praeter armatos hostes uiderent, nec quicquam
tot cladibus territos nec flexuros ad deditionem animos ni
uis adhiberetur, experiri ultima et impetum facere in arcem
statuunt.
5.43.2prima luce signo dato multitudo omnis in foro
instruitur; inde clamore sublato ac testudine facta subeunt.
aduersus quos Romani nihil temere nec trepide; ad omnes
aditus stationibus firmatis, qua signa ferri uidebant ea robore
uirorum opposito scandere hostem sinunt, quo successerit
magis in arduum eo pelli posse per procliue facilius rati.
5.43.3medio fere cliuo restitere; atque inde ex loco superiore qui
prope sua sponte in hostem inferebat impetu facto, strage
ac ruina fudere Gallos; ut nunquam postea nec pars nec
uniuersi temptauerint tale pugnae genus.
5.43.4omissa itaque
spe per uim atque arma subeundi obsidionem parant, cuius
ad id tempus immemores et quod in urbe fuerat frumentum
incendiis urbis absumpserant, et ex agris per eos ipsos dies
raptum omne Ueios erat.
5.43.5igitur exercitu diuiso partim
per finitimos populos praedari placuit, partim obsideri
arcem, ut obsidentibus frumentum populatores agrorum
praeberent.
5.43.6proficiscentes Gallos ab urbe ad Romanam experiendam
uirtutem fortuna ipsa Ardeam ubi Camillus exsulabat duxit;
5.43.7qui maestior ibi fortuna publica quam sua cum dis hominibusque
accusandis senesceret, indignando mirandoque ubi
illi uiri essent qui secum Ueios Faleriosque cepissent, qui
alia bella fortius semper quam felicius gessissent,
5.43.8repente
audit Gallorum exercitum aduentare atque de eo pauidos
Ardeates consultare. nec secus quam diuino spiritu tactus
cum se in mediam contionem intulisset, abstinere suetus
ante talibus conciliis,