Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.42.5 | Liv. 5.43.5 (English) | >>Liv. 5.44.2 |
5.43.2prima luce signo dato multitudo omnis in foro
instruitur ; inde clamore sublato ac testudine facta subeunt .
aduersus quos Romani nihil temere nec trepide ; ad omnes
aditus stationibus firmatis , qua signa ferri uidebant ea robore
uirorum opposito scandere hostem sinunt , quo successerit
magis in arduum eo pelli posse per procliue facilius rati .
medio fere cliuo restitere ; atque inde ex loco superiore qui
prope sua sponte in hostem inferebat impetu facto , strage
ac ruina fudere Gallos ; ut nunquam postea nec pars nec
uniuersi temptauerint tale pugnae genus .
omissa itaque
spe per uim atque arma subeundi obsidionem parant , cuius
ad id tempus immemores et quod in urbe fuerat frumentum
incendiis urbis absumpserant , et ex agris per eos ipsos dies
raptum omne Ueios erat .
igitur exercitu diuiso partim
per finitimos populos praedari placuit , partim obsideri
arcem , ut obsidentibus frumentum populatores agrorum
praeberent .
proficiscentes Gallos ab urbe ad Romanam experiendam
uirtutem fortuna ipsa Ardeam ubi Camillus exsulabat duxit ;
5.43.7qui maestior ibi fortuna publica quam sua cum dis hominibusque
accusandis senesceret , indignando mirandoque ubi
illi uiri essent qui secum Ueios Faleriosque cepissent , qui
alia bella fortius semper quam felicius gessissent ,
5.43.8repente
audit Gallorum exercitum aduentare atque de eo pauidos
Ardeates consultare . nec secus quam diuino spiritu tactus
cum se in mediam contionem intulisset , abstinere suetus
ante talibus conciliis ,
5.43.3
5.43.4
5.43.5
5.43.6
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.42.5 | Liv. 5.43.5 (English) | >>Liv. 5.44.2 |