Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.43.6 Liv. 5.44.5 (English) >>Liv. 5.45.4

5.44.2et quando ego uobis pro tantis uestris in me meritis gratiam referam, si nunc cessauero? aut ubi usus erit mei uobis, si in bello non fuerit? hac arte in patria steti et inuictus bello, in pace ab ingratis ciuibus pulsus sum.

5.44.3uobis autem, Ardeates, fortuna oblata est et pro tantis populi Romani pristinis beneficiis quanta ipsi meministisnec enim exprobranda ea apud memores suntgratiae referendae et huic urbi decus ingens belli ex hoste communi pariendi.

5.44.4qui effuso agmine aduentant gens est cui natura corpora animosque magna magis quam firma dederit; eo in certamen omne plus terroris quam uirium ferunt.

5.44.5argumento sit clades Romana. patentem cepere urbem: ex arce Capitolioque iis exigua resistitur manu: iam obsidionis taedio uicti abscedunt uagique per agros palantur.

5.44.6cibo uinoque raptim hausto repleti, ubi nox adpetit, prope riuos aquarum sine munimento, sine stationibus ac custodiis passim ferarum ritu sternuntur, nunc ab secundis rebus magis etiam solito incauti.

5.44.7si uobis in animo est tueri moenia uestra nec pati haec omnia Galliam fieri, prima uigilia capite arma frequentes, me sequimini ad caedem, non ad pugnam. nisi uinctos somno uelut pecudes trucidandos tradidero, non recuso eundem Ardeae rerum mearum exitum quem Romae habui'.

ch. 45 5.45.1 aequis iniquisque persuasum erat tantum bello uirum neminem usquam ea tempestate esse. contione dimissa, corpora curant, intenti quam mox signum daretur. quo dato, primae silentio noctis ad portas Camillo praesto fuere.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.43.6 Liv. 5.44.5 (English) >>Liv. 5.45.4

Powered by PhiloLogic