5.44.6cibo uinoque raptim hausto repleti, ubi nox
adpetit, prope riuos aquarum sine munimento, sine stationibus
ac custodiis passim ferarum ritu sternuntur, nunc ab
secundis rebus magis etiam solito incauti.
5.44.7si uobis in animo
est tueri moenia uestra nec pati haec omnia Galliam fieri,
prima uigilia capite arma frequentes, me sequimini ad caedem,
non ad pugnam. nisi uinctos somno uelut pecudes
trucidandos tradidero, non recuso eundem Ardeae rerum
mearum exitum quem Romae habui'.
ch. 45
5.45.1
aequis iniquisque persuasum erat tantum bello uirum
neminem usquam ea tempestate esse. contione dimissa,
corpora curant, intenti quam mox signum daretur. quo
dato, primae silentio noctis ad portas Camillo praesto fuere.
5.45.2egressi haud procul urbe, sicut praedictum erat, castra Gallorum
intuta neglectaque ab omni parte nacti cum ingenti
clamore inuadunt.
5.45.3nusquam proelium, omnibus locis caedes
est; nuda corpora et soluta somno trucidantur. extremos
tamen pauor cubilibus suis excitos, quae aut unde uis esset
ignaros, in fugam et quosdam in hostem ipsum improuidos
tulit. magna pars in agrum Antiatem delati incursione ab
oppidanis in palatos facta circumueniuntur.
5.45.4similis in agro Ueienti Tuscorum facta strages est, qui
urbis iam prope quadringentensimum annum uicinae, oppressae
ab hoste inuisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt ut
in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent, plenique
praedae Ueios etiam praesidiumque, spem ultimam
Romani nominis, in animo habuerint oppugnare.