Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.44.2 Liv. 5.45.2 (English) >>Liv. 5.46.1

5.44.7si uobis in animo est tueri moenia uestra nec pati haec omnia Galliam fieri, prima uigilia capite arma frequentes, me sequimini ad caedem, non ad pugnam. nisi uinctos somno uelut pecudes trucidandos tradidero, non recuso eundem Ardeae rerum mearum exitum quem Romae habui'.

ch. 45 5.45.1 aequis iniquisque persuasum erat tantum bello uirum neminem usquam ea tempestate esse. contione dimissa, corpora curant, intenti quam mox signum daretur. quo dato, primae silentio noctis ad portas Camillo praesto fuere.

5.45.2egressi haud procul urbe, sicut praedictum erat, castra Gallorum intuta neglectaque ab omni parte nacti cum ingenti clamore inuadunt.

5.45.3nusquam proelium, omnibus locis caedes est; nuda corpora et soluta somno trucidantur. extremos tamen pauor cubilibus suis excitos, quae aut unde uis esset ignaros, in fugam et quosdam in hostem ipsum improuidos tulit. magna pars in agrum Antiatem delati incursione ab oppidanis in palatos facta circumueniuntur.

5.45.4similis in agro Ueienti Tuscorum facta strages est, qui urbis iam prope quadringentensimum annum uicinae, oppressae ab hoste inuisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent, plenique praedae Ueios etiam praesidiumque, spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare.

5.45.5uiderant eos milites Romani uagantes per agros et congregato agmine praedam prae se agentes, et castra cernebant haud procul Ueiis posita.

5.45.6inde primum miseratio sui, deinde indignitas atque ex ea ira animos cepit: Etruscisne etiam, a quibus bellum Gallicum in se auertissent, ludibrio esse clades suas?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.44.2 Liv. 5.45.2 (English) >>Liv. 5.46.1

Powered by PhiloLogic