Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.44.6 Liv. 5.45.5 (English) >>Liv. 5.46.4

5.45.3nusquam proelium, omnibus locis caedes est; nuda corpora et soluta somno trucidantur. extremos tamen pauor cubilibus suis excitos, quae aut unde uis esset ignaros, in fugam et quosdam in hostem ipsum improuidos tulit. magna pars in agrum Antiatem delati incursione ab oppidanis in palatos facta circumueniuntur.

5.45.4similis in agro Ueienti Tuscorum facta strages est, qui urbis iam prope quadringentensimum annum uicinae, oppressae ab hoste inuisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent, plenique praedae Ueios etiam praesidiumque, spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare.

5.45.5uiderant eos milites Romani uagantes per agros et congregato agmine praedam prae se agentes, et castra cernebant haud procul Ueiis posita.

5.45.6inde primum miseratio sui, deinde indignitas atque ex ea ira animos cepit: Etruscisne etiam, a quibus bellum Gallicum in se auertissent, ludibrio esse clades suas?

5.45.7uix temperauere animis quin extemplo impetum facerent; compressi a Q. Caedicio centurione quem sibimet ipsi praefecerant, rem in noctem sustinuere.

5.45.8tantum par Camillo defuit auctor: cetera eodem ordine eodemque fortunae euentu gesta. quin etiam ducibus captiuis qui caedi nocturnae superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad Salinas profecti, nocte insequenti ex improuiso maiorem caedem edidere, duplicique uictoria ouantes Ueios redeunt.

ch. 46 5.46.1 Romae interim plerumque obsidio segnis et utrimque silentium esse, ad id tantum intentis Gallis ne quis hostium euadere inter stationes posset, cum repente iuuenis Romanus admiratione in se ciues hostesque conuertit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.44.6 Liv. 5.45.5 (English) >>Liv. 5.46.4

Powered by PhiloLogic