Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.44.6 | Liv. 5.45.7 (English) | >>Liv. 5.46.5 |
5.45.4similis in agro Ueienti Tuscorum facta strages est , qui
urbis iam prope quadringentensimum annum uicinae , oppressae
ab hoste inuisitato , inaudito , adeo nihil miseriti sunt ut
in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent , plenique
praedae Ueios etiam praesidiumque , spem ultimam
Romani nominis , in animo habuerint oppugnare .
uiderant
eos milites Romani uagantes per agros et congregato agmine
praedam prae se agentes , et castra cernebant haud procul
Ueiis posita .
inde primum miseratio sui , deinde indignitas
atque ex ea ira animos cepit : Etruscisne etiam , a quibus
bellum Gallicum in se auertissent , ludibrio esse clades suas ?
5.45.7uix temperauere animis quin extemplo impetum facerent ;
compressi a Q . Caedicio centurione quem sibimet ipsi praefecerant ,
rem in noctem sustinuere .
tantum par Camillo
defuit auctor : cetera eodem ordine eodemque fortunae
euentu gesta . quin etiam ducibus captiuis qui caedi nocturnae
superfuerant , ad aliam manum Tuscorum ad Salinas
profecti , nocte insequenti ex improuiso maiorem caedem
edidere , duplicique uictoria ouantes Ueios redeunt .
5.45.5
5.45.6
5.45.8
ch. 46
5.46.1
5.46.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.44.6 | Liv. 5.45.7 (English) | >>Liv. 5.46.5 |