Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.46.1 Liv. 5.46.7 (English) >>Liv. 5.47.3

5.46.4Ueiis interim non animi tantum in dies sed etiam uires crescebant. nec Romanis solum eo conuenientibus ex agris qui aut proelio aduerso aut clade captae urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio uoluntariis confluentibus ut in parte praedae essent,

5.46.5maturum iam uidebatur repeti patriam eripique ex hostium manibus; sed corpori ualido caput deerat.

5.46.6locus ipse admonebat Camilli, et magna pars militum erat qui ductu auspicioque eius res prospere gesserant; et Caedicius negare se commissurum cur sibi aut deorum aut hominum quisquam imperium finiret potius quam ipse memor ordinis sui posceret imperatorem.

5.46.7consensu omnium placuit ab Ardea Camillum acciri, sed antea consulto senatu qui Romae esset: adeo regebat omnia pudor discriminaque rerum prope perditis rebus seruabant.

5.46.8ingenti periculo transeundum per hostium custodias erat. ad eam rem Pontius Cominus impiger iuuenis operam pollicitus, incubans cortici secundo Tiberi ad urbem defertur.

5.46.9inde qua proximum fuit a ripa, per praeruptum eoque neglectum hostium custodiae saxum in Capitolium euadit, et ad magistratus ductus mandata exercitus edit.

5.46.10accepto inde senatus consulto uti comitiis curiatis reuocatus de exsilio iussu populi Camillus dictator extemplo diceretur militesque haberent imperatorem quem uellent, eadem degressus nuntius Ueios contendit;

5.46.11missique Ardeam legati ad Camillum Ueios eum perduxere, seuquod magis credere libet, non prius profectum ab Ardea quam compererit legem latam, quod nec iniussu populi mutari finibus posset nec nisi dictator dictus auspicia in exercitu haberelex curiata lata est dictatorque absens dictus.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.46.1 Liv. 5.46.7 (English) >>Liv. 5.47.3

Powered by PhiloLogic