Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.46.1 | Liv. 5.46.8 (English) | >>Liv. 5.47.5 |
5.46.5maturum iam uidebatur repeti patriam eripique
ex hostium manibus ; sed corpori ualido caput deerat .
locus
ipse admonebat Camilli , et magna pars militum erat qui
ductu auspicioque eius res prospere gesserant ; et Caedicius
negare se commissurum cur sibi aut deorum aut hominum
quisquam imperium finiret potius quam ipse memor ordinis
sui posceret imperatorem .
consensu omnium placuit ab
Ardea Camillum acciri , sed antea consulto senatu qui Romae
esset : adeo regebat omnia pudor discriminaque rerum prope
perditis rebus seruabant .
ingenti periculo transeundum per
hostium custodias erat . ad eam rem Pontius Cominus impiger
iuuenis operam pollicitus , incubans cortici secundo
Tiberi ad urbem defertur .
inde qua proximum fuit a ripa ,
per praeruptum eoque neglectum hostium custodiae saxum
in Capitolium euadit , et ad magistratus ductus mandata
exercitus edit .
accepto inde senatus consulto uti comitiis
curiatis reuocatus de exsilio iussu populi Camillus dictator
extemplo diceretur militesque haberent imperatorem quem
uellent , eadem degressus nuntius Ueios contendit ;
5.46.11missique
Ardeam legati ad Camillum Ueios eum perduxere , seu —
quod magis credere libet , non prius profectum ab Ardea
quam compererit legem latam , quod nec iniussu populi
mutari finibus posset nec nisi dictator dictus auspicia in
exercitu habere —lex curiata lata est dictatorque absens
dictus .
5.46.6
5.46.7
5.46.8
5.46.9
5.46.10
ch. 47
5.47.1
5.47.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.46.1 | Liv. 5.46.8 (English) | >>Liv. 5.47.5 |