Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.46.10 | Liv. 5.47.6 (English) | >>Liv. 5.48.3 |
5.47.4anseres non
fefellere quibus sacris Iunonis in summa inopia cibi tamen
abstinebatur . quae res saluti fuit ; namque clangore eorum
alarumque crepitu excitus M . Manlius qui triennio ante
consul fuerat , uir bello egregius , armis arreptis simul ad
arma ceteros ciens uadit et dum ceteri trepidant , Gallum
qui iam in summo constiterat umbone ictum deturbat .
cuius casus prolapsi cum proximos sterneret , trepidantes
alios armisque omissis saxa quibus adhaerebant manibus
amplexos trucidat . iamque et alii congregati telis missilibusque
saxis proturbare hostes , ruinaque tota prolapsa acies
in praeceps deferri .
sedato deinde tumultu reliquum noctis ,
quantum in turbatis mentibus poterat cum praeteritum quoque
periculum sollicitaret , quieti datum est .
luce orta
uocatis classico ad concilium militibus ad tribunos , cum et
recte et perperam facto pretium deberetur , Manlius primum
ob uirtutem laudatus donatusque non ab tribunis solum
militum sed consensu etiam militari ;
5.47.8cui uniuersi selibras
farris et quartarios uini ad aedes eius quae in arce erant
contulerunt ,—rem dictu paruam , ceterum inopia fecerat eam
argumentum ingens caritatis , cum se quisque uictu suo fraudans
detractum corpori atque usibus necessariis ad honorem
unius uiri conferret .
tum uigiles eius loci qua fefellerat adscendens
hostis citati ; et cum in omnes more militari se
animaduersurum Q . Sulpicius tribunus militum pronuntiasset ,
5.47.10consentiente clamore militum in unum uigilem conicientium
culpam deterritus , a ceteris abstinuit , reum haud dubium
eius noxae adprobantibus cunctis de saxo deiecit .
5.47.5
5.47.6
5.47.7
5.47.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.46.10 | Liv. 5.47.6 (English) | >>Liv. 5.48.3 |