ch. 48
5.48.1
sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrimque
exercitum urgebat,
5.48.2Gallos pestilentia etiam, cum loco iacente
inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et
uaporis pleno cineremque non puluerem modo ferente cum
quid uenti motum esset.
5.48.3quorum intolerantissima gens
umorique ac frigori adsueta cum aestu et angore uexati
uolgatis uelut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos
sepeliendi promisce aceruatos cumulos hominum urebant,
bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum
fecere.
5.48.4indutiae deinde cum Romanis factae et conloquia
permissu imperatorum habita; in quibus cum identidem
Galli famem obicerent eaque necessitate ad deditionem
uocarent, dicitur auertendae eius opinionis causa multis
locis panis de Capitolio iactatus esse in hostium stationes.
5.48.5sed iam neque dissimulari neque ferri ultra fames poterat.
itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum
equitum L. Ualerium a Ueiis adducere exercitum
iubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes,
interim Capitolinus exercitus,
5.48.6stationibus uigiliis fessus, superatis
tamen humanis omnibus malis cum famem unam natura
uinci non sineret, diem de die prospectans ecquod auxilium
ab dictatore appareret,
5.48.7postremo spe quoque iam non solum
cibo deficiente et cum stationes procederent prope obruentibus
infirmum corpus armis, uel dedi uel redimi se quacumque
pactione possint iussit, iactantibus non obscure Gallis haud
magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquant.
5.48.8tum senatus habitus tribunisque militum negotium datum
ut paciscerentur. inde inter Q. Sulpicium tribunum militum
et Brennum regulum Gallorum conloquio transacta res
est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi
factum.
5.48.9rei foedissimae per se adiecta indignitas
est: pondera ab Gallis allata iniqua et tribuno recusante
additus ab insolente Gallo ponderi gladius, auditaque intoleranda
Romanis uox, uae uictis.