Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.47.8 | Liv. 5.48.5 (English) | >>Liv. 5.49.3 |
5.48.3quorum intolerantissima gens
umorique ac frigori adsueta cum aestu et angore uexati
uolgatis uelut in pecua morbis morerentur , iam pigritia singulos
sepeliendi promisce aceruatos cumulos hominum urebant ,
bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum
fecere .
indutiae deinde cum Romanis factae et conloquia
permissu imperatorum habita ; in quibus cum identidem
Galli famem obicerent eaque necessitate ad deditionem
uocarent , dicitur auertendae eius opinionis causa multis
locis panis de Capitolio iactatus esse in hostium stationes .
sed iam neque dissimulari neque ferri ultra fames poterat .
itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet , magistrum
equitum L . Ualerium a Ueiis adducere exercitum
iubet , parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes ,
interim Capitolinus exercitus ,
5.48.6stationibus uigiliis fessus , superatis
tamen humanis omnibus malis cum famem unam natura
uinci non sineret , diem de die prospectans ecquod auxilium
ab dictatore appareret ,
5.48.7postremo spe quoque iam non solum
cibo deficiente et cum stationes procederent prope obruentibus
infirmum corpus armis , uel dedi uel redimi se quacumque
pactione possint iussit , iactantibus non obscure Gallis haud
magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquant .
tum senatus habitus tribunisque militum negotium datum
ut paciscerentur . inde inter Q . Sulpicium tribunum militum
et Brennum regulum Gallorum conloquio transacta res
est , et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi
factum .
rei foedissimae per se adiecta indignitas
est : pondera ab Gallis allata iniqua et tribuno recusante
additus ab insolente Gallo ponderi gladius , auditaque intoleranda
Romanis uox , uae uictis .
5.48.4
5.48.5
5.48.8
5.48.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.47.8 | Liv. 5.48.5 (English) | >>Liv. 5.49.3 |