5.48.8tum senatus habitus tribunisque militum negotium datum
ut paciscerentur. inde inter Q. Sulpicium tribunum militum
et Brennum regulum Gallorum conloquio transacta res
est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi
factum.
5.48.9rei foedissimae per se adiecta indignitas
est: pondera ab Gallis allata iniqua et tribuno recusante
additus ab insolente Gallo ponderi gladius, auditaque intoleranda
Romanis uox, uae uictis.
ch. 49
5.49.1
sed dique et homines prohibuere redemptos uiuere Romanos.
nam forte quadam priusquam infanda merces perficeretur,
per altercationem nondum omni auro adpenso, dictator
interuenit, auferrique aurum de medio et Gallos submoueri
iubet.
5.49.2cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam
pactionem ratam esse quae postquam ipse dictator creatus
esset iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset,
denuntiatque Gallis ut se ad proelium expediant.
5.49.3suos in
aceruum conicere sarcinas et arma aptare ferroque non auro
reciperare patriam iubet, in conspectu habentes fana deum
et coniuges et liberos et solum patriae deforme belli malis
et omnia quae defendi repetique et ulcisci fas sit.
5.49.4instruit
deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo
urbis et natura inaequali, et omnia quae arte belli secunda
suis eligi praeparariue poterant prouidit.
5.49.5Galli noua re trepidi
arma capiunt iraque magis quam consilio in Romanos
incurrunt. iam uerterat fortuna, iam deorum opes humanaque
consilia rem Romanam adiuuabant. igitur primo concursu
haud maiore momento fusi Galli sunt quam ad Alliam
uicerant.