Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.48.4 Liv. 5.49.3 (English) >>Liv. 5.50.1

5.48.9rei foedissimae per se adiecta indignitas est: pondera ab Gallis allata iniqua et tribuno recusante additus ab insolente Gallo ponderi gladius, auditaque intoleranda Romanis uox, uae uictis.

ch. 49 5.49.1 sed dique et homines prohibuere redemptos uiuere Romanos. nam forte quadam priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro adpenso, dictator interuenit, auferrique aurum de medio et Gallos submoueri iubet.

5.49.2cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse quae postquam ipse dictator creatus esset iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset, denuntiatque Gallis ut se ad proelium expediant.

5.49.3suos in aceruum conicere sarcinas et arma aptare ferroque non auro reciperare patriam iubet, in conspectu habentes fana deum et coniuges et liberos et solum patriae deforme belli malis et omnia quae defendi repetique et ulcisci fas sit.

5.49.4instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo urbis et natura inaequali, et omnia quae arte belli secunda suis eligi praeparariue poterant prouidit.

5.49.5Galli noua re trepidi arma capiunt iraque magis quam consilio in Romanos incurrunt. iam uerterat fortuna, iam deorum opes humanaque consilia rem Romanam adiuuabant. igitur primo concursu haud maiore momento fusi Galli sunt quam ad Alliam uicerant.

5.49.6iustiore altero deinde proelio ad octauum lapidem Gabina uia, quo se ex fuga contulerant, eiusdem ductu auspicioque Camilli uincuntur. ibi caedes omnia obtinuit;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.48.4 Liv. 5.49.3 (English) >>Liv. 5.50.1

Powered by PhiloLogic