Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.48.8 | Liv. 5.49.6 (English) | >>Liv. 5.50.5 |
5.49.3suos in
aceruum conicere sarcinas et arma aptare ferroque non auro
reciperare patriam iubet , in conspectu habentes fana deum
et coniuges et liberos et solum patriae deforme belli malis
et omnia quae defendi repetique et ulcisci fas sit .
instruit
deinde aciem , ut loci natura patiebatur , in semirutae solo
urbis et natura inaequali , et omnia quae arte belli secunda
suis eligi praeparariue poterant prouidit .
Galli noua re trepidi
arma capiunt iraque magis quam consilio in Romanos
incurrunt . iam uerterat fortuna , iam deorum opes humanaque
consilia rem Romanam adiuuabant . igitur primo concursu
haud maiore momento fusi Galli sunt quam ad Alliam
uicerant .
iustiore altero deinde proelio ad octauum lapidem
Gabina uia , quo se ex fuga contulerant , eiusdem ductu auspicioque
Camilli uincuntur . ibi caedes omnia obtinuit ;
5.49.7castra capiuntur et ne nuntius quidem cladis relictus . dictator
reciperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit ,
interque iocos militares quos inconditos iaciunt , Romulus ac
parens patriae conditorque alter urbis haud uanis laudibus
appellabatur .
seruatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubie
seruauit cum prohibuit migrari Ueios , et tribunis rem intentius
agentibus post incensam urbem et per se inclinata magis
plebe ad id consilium ;
5.49.9eaque causa fuit non abdicandae
post triumphum dictaturae , senatu obsecrante ne rem publicam
in incerto relinqueret statu .
5.49.4
5.49.5
5.49.6
5.49.8
ch. 50
5.50.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.48.8 | Liv. 5.49.6 (English) | >>Liv. 5.50.5 |