Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.4.10 | Liv. 5.5.4 (English) | >>Liv. 5.5.12 |
5.5.1
cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet ?
si nos tam iustum odium nihil mouet , ne illa quidem , oro
uos , mouent ?
5.5.2operibus ingentibus saepta urbs est quibus
intra muros coercetur hostis ; agrum non coluit , et culta
euastata sunt bello ;
5.5.3si reducimus exercitum , quis est qui
dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi sed etiam
necessitate imposita ex alieno praedandi cum sua amiserint
agrum nostrum inuasuros ? non differimus igitur bellum
isto consilio , sed intra fines nostros accipimus .
quid ?
illud , quod proprie ad milites pertinet , quibus boni tribuni
plebis tum stipendium extorquere uoluerunt , nunc consultum
repente uolunt , quale est ?
5.5.5uallum fossamque , ingentis
utrumque operis , per tantum spatii duxerunt ; castella primo
pauca , postea exercitu aucto creberrima fecerunt ; munitiones
non in urbem modo sed in Etruriam etiam spectantes
si qua auxilia ueniant , opposuere ;
5.5.6quid turres , quid
uineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum
loquar ? cum tantum laboris exhaustum sit et ad
finem iam operis tandem peruentum , relinquendane haec
censetis , ut ad aestatem rursus nouus de integro his instituendis
exsudetur labor ?
5.5.7quanto est minus opera tueri
facta et instare ac perseuerare defungique cura ? breuis
enim profecto res est , si uno tenore peragitur nec ipsi per
intermissiones has interuallaque lentiorem spem nostram
facimus .
loquor de operae et de temporis iactura ; quid ?
periculi , quod differendo bello adimus , num obliuisci nos
haec tam crebra Etruriae concilia de mittendis Ueios auxiliis
patiuntur ?
5.5.4
5.5.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.4.10 | Liv. 5.5.4 (English) | >>Liv. 5.5.12 |