Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.4.13 | Liv. 5.5.7 (English) | >>Liv. 5.6.2 |
5.5.4quid ?
illud , quod proprie ad milites pertinet , quibus boni tribuni
plebis tum stipendium extorquere uoluerunt , nunc consultum
repente uolunt , quale est ?
5.5.5uallum fossamque , ingentis
utrumque operis , per tantum spatii duxerunt ; castella primo
pauca , postea exercitu aucto creberrima fecerunt ; munitiones
non in urbem modo sed in Etruriam etiam spectantes
si qua auxilia ueniant , opposuere ;
5.5.6quid turres , quid
uineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum
loquar ? cum tantum laboris exhaustum sit et ad
finem iam operis tandem peruentum , relinquendane haec
censetis , ut ad aestatem rursus nouus de integro his instituendis
exsudetur labor ?
5.5.7quanto est minus opera tueri
facta et instare ac perseuerare defungique cura ? breuis
enim profecto res est , si uno tenore peragitur nec ipsi per
intermissiones has interuallaque lentiorem spem nostram
facimus .
loquor de operae et de temporis iactura ; quid ?
periculi , quod differendo bello adimus , num obliuisci nos
haec tam crebra Etruriae concilia de mittendis Ueios auxiliis
patiuntur ?
5.5.9ut nunc res se habet , irati sunt , oderunt , negant
missuros ; quantum in illis est , capere Ueios licet . quis est
qui spondeat eundem , si differtur bellum , animum postea
fore ,
5.5.10cum si laxamentum dederis , maior frequentiorque
legatio itura sit , cum id quod nunc offendit Etruscos , rex
creatus Ueiis , mutari spatio interposito possit uel consensu
ciuitatis ut eo reconcilient Etruriae animos , uel ipsius uoluntate
regis qui obstare regnum suum saluti ciuium nolit ?
5.5.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.4.13 | Liv. 5.5.7 (English) | >>Liv. 5.6.2 |