ch. 50
5.50.1
omnium primum, ut erat
diligentissimus religionum cultor, quae ad deos immortales
pertinebant rettulit et senatus consultum facit:
5.50.2fana omnia,
quoad ea hostis possedisset, restituerentur terminarentur
expiarenturque, expiatioque eorum in libris per duumuiros
quaereretur;
5.50.3cum Caeretibus hospitium publice fieret quod
sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent beneficioque
eius populi non intermissus honos deum immortalium esset;
5.50.4ludi Capitolini fierent quod Iuppiter optimus maximus suam
sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus
esset; collegiumque ad eam rem M. Furius dictator constitueret
ex iis qui in Capitolio atque arce habitarent.
5.50.5expiandae
etiam uocis nocturnae quae nuntia cladis ante bellum Gallicum
audita neglectaque esset mentio inlata, iussumque templum
in Noua uia Aio Locutio fieri.
5.50.6aurum quod Gallis
ereptum erat quodque ex aliis templis inter trepidationem
in Iouis cellam conlatum cum in quae referri oporteret confusa
memoria esset, sacrum omne iudicatum et sub Iouis
sella poni iussum.
5.50.7iam ante in eo religio ciuitatis apparuerat
quod cum in publico deesset aurum ex quo summa pactae
mercedis Gallis confieret, a matronis conlatum acceperant
ut sacro auro abstineretur. matronis gratiae actae honosque
additus ut earum sicut uirorum post mortem sollemnis laudatio
esset.
5.50.8his peractis quae ad deos pertinebant quaeque
per senatum agi poterant, tum demum agitantibus tribunis
plebem adsiduis contionibus ut relictis ruinis in urbem paratam
Ueios transmigrarent, in contionem uniuerso senatu
prosequente escendit atque ita uerba fecit.