5.49.7castra capiuntur et ne nuntius quidem cladis relictus. dictator
reciperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit,
interque iocos militares quos inconditos iaciunt, Romulus ac
parens patriae conditorque alter urbis haud uanis laudibus
appellabatur.
5.49.8seruatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubie
seruauit cum prohibuit migrari Ueios, et tribunis rem intentius
agentibus post incensam urbem et per se inclinata magis
plebe ad id consilium;
5.49.9eaque causa fuit non abdicandae
post triumphum dictaturae, senatu obsecrante ne rem publicam
in incerto relinqueret statu.
ch. 50
5.50.1
omnium primum, ut erat
diligentissimus religionum cultor, quae ad deos immortales
pertinebant rettulit et senatus consultum facit:
5.50.2fana omnia,
quoad ea hostis possedisset, restituerentur terminarentur
expiarenturque, expiatioque eorum in libris per duumuiros
quaereretur;
5.50.3cum Caeretibus hospitium publice fieret quod
sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent beneficioque
eius populi non intermissus honos deum immortalium esset;
5.50.4ludi Capitolini fierent quod Iuppiter optimus maximus suam
sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus
esset; collegiumque ad eam rem M. Furius dictator constitueret
ex iis qui in Capitolio atque arce habitarent.
5.50.5expiandae
etiam uocis nocturnae quae nuntia cladis ante bellum Gallicum
audita neglectaque esset mentio inlata, iussumque templum
in Noua uia Aio Locutio fieri.
5.50.6aurum quod Gallis
ereptum erat quodque ex aliis templis inter trepidationem
in Iouis cellam conlatum cum in quae referri oporteret confusa
memoria esset, sacrum omne iudicatum et sub Iouis
sella poni iussum.