Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.49.6 | Liv. 5.50.5 (English) | >>Liv. 5.51.4 |
5.50.2fana omnia ,
quoad ea hostis possedisset , restituerentur terminarentur
expiarenturque , expiatioque eorum in libris per duumuiros
quaereretur ;
5.50.3cum Caeretibus hospitium publice fieret quod
sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent beneficioque
eius populi non intermissus honos deum immortalium esset ;
5.50.4ludi Capitolini fierent quod Iuppiter optimus maximus suam
sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus
esset ; collegiumque ad eam rem M . Furius dictator constitueret
ex iis qui in Capitolio atque arce habitarent .
expiandae
etiam uocis nocturnae quae nuntia cladis ante bellum Gallicum
audita neglectaque esset mentio inlata , iussumque templum
in Noua uia Aio Locutio fieri .
aurum quod Gallis
ereptum erat quodque ex aliis templis inter trepidationem
in Iouis cellam conlatum cum in quae referri oporteret confusa
memoria esset , sacrum omne iudicatum et sub Iouis
sella poni iussum .
iam ante in eo religio ciuitatis apparuerat
quod cum in publico deesset aurum ex quo summa pactae
mercedis Gallis confieret , a matronis conlatum acceperant
ut sacro auro abstineretur . matronis gratiae actae honosque
additus ut earum sicut uirorum post mortem sollemnis laudatio
esset .
his peractis quae ad deos pertinebant quaeque
per senatum agi poterant , tum demum agitantibus tribunis
plebem adsiduis contionibus ut relictis ruinis in urbem paratam
Ueios transmigrarent , in contionem uniuerso senatu
prosequente escendit atque ita uerba fecit .
5.50.5
5.50.6
5.50.7
5.50.8
ch. 51
5.51.1
'
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.49.6 | Liv. 5.50.5 (English) | >>Liv. 5.51.4 |